[119] EPISTOLA XIX.

IUSTUS LIPSIUS

LAMBERTO VANDER-BURCH.

Reverende & Nobiliss. Domine,

Ita nullas & me literas? non mea haec culpa, sed temporum aut latorum est, quia certo ad ante menses aliquot scripsi & benigne epistolae tuae respondi. Absit ut mihi elabaris: qui in animo & pectore isto es, atque eris, quamdiu ego in rebus humanis. Sed nec in scriptione tardus aut lentus esse soleo: non certe ad tui similes, quos stilo libenter adeo atque alloquor, cum non licet lingua. Tamen non ingrata mihi querela tua est, etsi injusta; quia caussam fontemque Amorem habet, nec literas meas cuperes, nisi valde cuperes mihi. Quod autem me me hortaris ut incursum illum Westphali in me contemnam: feci, & facio, & quamvis ad procacem libellum nullum adhuc nos verbum. Nec sane faciemus. Cum illo frutice me componam? Musas nostras cum illo rure? plus sapio, & quanquam incitantibus quibusdam stili hujus aciem nunquam distringam in illum. Hoc fateor, cum libidinem hanc atque etiam licentiam calumniandi videmus, haud valde incitari nos ad scribendum aut edendum: nisi quod Natura & Genio tamen impellimur communicare cum aliis ingenii hujus, si quae sunt, dotes. Itaque grande & nobile opus suscepimus FACEM HISTORICAM, quod valetudine tamen meliori atque etiam loco egeat ad absolvendum. Nam nos Leodici, sed temporario & instabili domicilio sumus; nec librorum hic nobis copia, quae ad consummandum opus. Videbo quae facies afflictae Belgicae futura hac aestate sit: si sit turbida & maesta, jure desperem de ea & conferam me ad externas gentes. Haud libens sane, & maluissem vergentem hanc aetatem in patria agere ac traducere sed DEO & satis, qui pugnemus? De Pace, ut vides desperata ac deposita actio: & belli administratio lenta est, nec pro gustu multorum. Nec in Gallia quidem festinatur. Ad summam turbae e turbis, & nisi DEUS, respicit, quid nisi mansurae nostrum hoc aevum. Certe vitia sic exigunt; quae etiam sine materie crescunt, & Belgae nostri sunt, quod mireris, in summa inopia luxuriosi, in afflictione superbi. Itaque DEUS faciet quod solet, & quod dixit, Eccl. XII. Impiis, & peccatoribus reddet vindictam. Interea tibi quoque otium hoc gratulor, & quod in navim Reip. non es, in qua pauci boni. Perge cum in aliis tuis studiis, tum in coepto illo opere, quod praeclarum futurum auguror, uti vidi fundamenta. D. APSOVIUM, qui tuas mihi reddidit, tua caussa familiarem amicum habeo. Brevi ad Fontes eo, qui utinam plene & firmiter mihi sint salutares! Fratrem tuum D. Graphiarium ex animo saluto. Vale. Leodici, III. Id. April. MDXCII. ADAMUM LEEMPUTIUM rediisse jam ad vos arbitror, rogo ut mea caussa ben e illi velis.